monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 19 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 7 > 54 > sectio 9 > 32 > 38 > sectio 2 > 12
Beda, De Arte Metrica, XI Quae sit optima carminis forma. <<<     >>> XIII De synalephe .

med6824.99 v-29  csg876.237-2  bpt100.56-21  bnf16668.14-b30  bnf7558.28 r-15  bnf7551.123-a12  bmo296.37-a20  XII De scansionibus sive caesuris versus heroici. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Scansionum autem in versibus sunt species quatuor: med6824.100 r coniuncta, distincta, mista, divisa. Coniuncta, quae bnf16668.15 caeteris laudabilior habetur, illa est, ubi nusquam pes cum verbo finitur, ut:
Immortale nihil mundi compage tenetur.
2 Distincta, ubi verba cum pedibus terminantur, ut
Haec tua sunt bona sunt quia tu bonus omnia condis.
Quam versificationis bpt100.57 speciem rarissime invenies; nam etsi non post duos vel tres pedes syllaba superfuerit, quam pentemimerim et heptamimerim vocant, ratus haberi versus nequit, sicut hic, post duos pedes sunt, post tres, tu superest.
3 Mista est scansio, quae utrumque in se habet, ut in quibusdam coniunctus, in quibusdam vero separatus sit versus, ut:
Nobis certa fides bnf7558.28 v aeterna in saecula laudis;
Et:
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Divisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut:
Inde Dei genitrix pia virgo Maria coruscat.
Et Prosper:
Corde patris genitum creat et regit omnia Verbum.
Nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quatuor: pentemimeris, heptamimeris, catatriton trocheon, bucoliceptomen.
4 Pentemimeris, ubi post duos pedes invenitur semipes, qui versum dividat, et partem terminet orationis. csg876.238 Heptamimeris, ubi post tres pedes invenitur syllaba: ut: Cum tua gentiles studeant. Dicta autem pentemimeris med6824.100 v et heptamimeris Graece, quasi semiquinaria et semiseptenaria, quia cum per spondeos fiunt, haec quinque syllabis, illa constat septem; et in hac quinta syllaba semipedem, in illa tenet septima.
5 Catatriton trocheon, ubi tertio loco invenitur trocheus, non quod in medio versu bmo296.38 esse possit, sed ablata una de dactylo syllaba, remanet trocheus, ut: Grandisonis pompare modis. Bucoliceptomen, ubi post quatuor pedes non aliquid remanet, ut:
Semper principium sceptrum iuge gloria consors;
Et,
Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis.
Quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepe inveniatur.
6 Item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon vocatur: quae tamen nomina apud oratores indifferenter bpt100.58 ponuntur, qui integram sententiam bnf7558.29 r periodum appellant. Partes autem eius cola et commata dicuntur, ut puta: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, colon est. bnf7551.124 Si quis accipit, colon est. Si quis devorat, colon est. Si quis extollitur, etc.
7 , usque ad plenam sententiam, cola sunt et commata. Plena autem sententia periodus est. Interpretatur autem colon membrum, comma csg876.239 incisio, periodus clausula sive circuitus.

bmv414.52 bnf7491.124

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik